III. 8. In absurde locutum. vi

Ubi quis videtur absurdum quippiam dixisse sive cum verbum aliquod videbitur per imprudentiam elapsum, quod satius erat reticuisse, locus erit illi, quod pluribus locis apud Homerum reperitur et nominatim Odysseae libro primo :

Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων;

id est

Dentis claustra tui quae vox elapsa reliquit ?

Laudatur hic versus ab A. Gellio Noctium Atticarum libro primo, capite decimoquinto, qui pulchre admoneat parce loquendum esse, quod natura linguam vallo dentium cinxerit et saepto labiorum, cum aures patulas dederit.

Index Adagiorum