III. 6. Ego faciam omnia more Nicostrati. lxxx

Ἐγὼ ποιήσω πάντα κατὰ Νικόστρατον, id est

Ego cuncta more fecero Nicostrati.

Pro eo, quod est egregie. Nam hunc Nicostratum aiunt comoediarum actorem fuisse talem, qualis apud Romanos praedicatur fuisse Roscius. Itaque propter artis famam in vulgi sermonem abiit. Suidas proverbii titulo recenset.

Index Adagiorum