Ἐγχέλεις θηρᾶσθαι, id est Anguillas venari, dicuntur, qui privati compendii causa cient tumultus. Inde ducta similitudine, quod, cum aqua stat immota, nihil capiunt, qui captant anguillas, cum vero sursum ac deorsum miscent ac perturbant aquam, ita demum capiunt. Quadrabit in eos, quibus tranquillo rei publicae statu nihil est emolumenti. Proinde seditiones gaudent exoriri, quo civitatis publicum malum in suum privatum vertant commodum. Proverbium extat apud Aristophanem in Equitibus :
id estὍπερ γὰρ οἱ τὰς ἐγχέλεις θηρώμενοι πέπονθας.
Ὅταν μὲν ἡ λίμνη καταστῇ, λαμβάνουσιν οὐδέν·
Ἐὰν δ᾿ ἄνω τε καὶ κάτω τὸν βόρβορον κυκῶσιν,
Αἱροῦσι· καὶ σὺ λαμβάνεις, ἢν τὴν πόλιν ταράττῃς,
Hanc artem heu nimium callent principes quidam, qui consilio tyrannico dissidia serunt inter civitates aut bellum aliquod alicunde suscitant, quo licentius mulctent miseram plebeculam et innocentissimorum civium fame suam expleant ingluviem.Namque accidit tibi, quod anguillas qui aucupantur.
Ubi quieta stat palus, nil piscium reportant,
Contra lutum si moverint sursum atque item deorsum,
Capiunt ; ita ipse capis, ubi rem publicam inquietas.