I. 3. Hypsea caecior. lviii

Non dissimili figura dixit Horatius in Sermonibus :

Ne corporis optima Lyncei

Contemplans oculis, Hypsea caecior illa

Quae mala sunt, spectes.

Satis apparet paroemiam ab Hypsea muliere quapiam infami notaeque caecitatis esse profectam.

Index Adagiorum