I. 3. Sine sacris hereditas. lix

Hereditas sine sacris Ubi qua commoditas de improviso praeter sumptum objecta esset, veteres sine sacris hereditatem vocabant. Et omnino quicquid citra nostram operam alicunde obtigisset lucri, quasi proverbialiter hereditatem appellabant, propterea quod ea quae sic obveniunt, gratis quasique dormientibus a fortuna donari videntur. Ergasilus parasitus apud Plautum in Captivi duo :

Sine sacris hereditatem sum adeptus effertissimam.

Et alibi : Annona est sine sacris hereditas. Nam heredes alioqui vel pro salute laborantis vel in parentalibus defuncti sacra quaedam suo sumptu factitare mos erat. Idem Plautus alibi : Mihi tales hereditates non saepe obveniunt. Cicero in Verrem actione quinta : Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in ejus regnum ac manus venerat iste. Andreas Alciatus Praetermissorum libro primo mavult adagionis originem ad prisci juris consuetudinem referri. Lex enim duodecim Tabularum sic habebat : Sacra privata perpetua manento. Ea verba interpretatur Cicero libro De legibus II ut omnis ad quem patrisfamilias pecunia perveniret, is teneretur sacra celebrare. Refertque Scaevola pontificis interpretationem qua traditum est quimque modis adstringi sacris hereditatem. Proinde ad quos ex jure propinquitatis redibat hereditas, tenebantur communium sacrorum societate. Suavius autem esse solet quod inopinato contingit boni, quemadmodum sine sacris hereditas. Haec aliaque doctissime sane disserit Alciatus noster, cujus equidem sententiae lubens addo meum suffragium, quanquam a mea minimum dissentienti. Porro in Plautino dicto allusum arbitror ad Graecorum illud adagium : Ἄθυτα ἱερὰ κατεσθίειν, id est Non sacrificata sacra devorare. Item ad Hesiodium illud :

Ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιρρέκτων ἀνελόντα

Ἔσθειν,

id est

Ante sacrum factum cibum ab ollis tollere raptum

Atque edere.

Index Adagiorum