Adagiorum Chiliades

III. 6Neque nullis sis amicus neque multis.xxxvii

Carmen illud Hesiodi sicuti et alia pleraque cessit in proverbium :

Μηδὲ πολύξεινον μηδ᾿ ἄξεινον καλέεσθαι,

[Op., 715] id est

Nec multis, at nec nulli dicaris amicus.

Aristoteles libro Moralium nono tanquam proverbio jactatum citat ac dictum probare videtur, propterea quod prorsum citra ullius amici consuetudinem vivere ferinum atque injucundum esse videatur. Rursum nec vehementer amare possumus simul multos nec pluribus morem gerere. Et Lucianus in Toxaride narrat apud Scythas πολυφιλίαν, id est complurium amicitiam, non aliter infamem fuisse quam apud alias gentes unius mulieris cum pluribus viris consuetudinem. Quanquam diversa sentit M. Tullius in libro De amicitia. Et Plutarchus in commentario Περὶ πολυφιλίας.