III. 6. Naaera et Charmione. xxxvi

Νάαιρα καὶ Χαρμιόνη, id est Naaera et Charmione. De fidis amicis dici solitum scripsit Zenodotus quique non dubitarent vel mortis esse comites amicis. Erat autem hoc amicitiae genus laudatum apud Aegyptios, quod appellabant συναποθνῃσκόντων, id est commorientium. Quibus hoc necessitudinis genus placebat, ii hac lege copulabantur, ut, si alteri fatale quippiam accidisset, alter ultro mortis socium sese adjungeret. Hoc foedere cohaeserant Antonius et Cleopatra. Significat et Horatius libro secundo, oda decimaseptima simile quiddam erga Mecoenatem :

Ille dies utranque

Ducet ruinam, non ego perfidum

Dixi sacramentum, ibimus, ibimus,

Utcumque praecedes, supremum

Carpere iter comites parati.

Rursum alio loco :

Quid nos ? Quibus te vita sit superstite

Jucunda, si contra, gravis.

Sed ut redeam ad proverbium, Naaera et Charmione duae erant Cleopatrae reginae pedissequae, quae spontaneam Cleopatrae mortem sunt imitatae. Ac semivivae repertae sunt, dominae jam mortuae coronam capite delapsam reponentes. Est quidem historia memoratu cum primis digna nec injucunda cognitu, verum eam si quis forte requiret, petat licebit ex Plutarcho in vita M. Antonii. Ego nec adagium hoc fueram adscripturus, ni veritus essem, ne, quonima extat in Zenodoti collectaneis semel atque iterum excusis publicatisque, parum eruditus aliquis calumniaretur a me praeteritum. Nam mihi, si modo non fallit nasus, subolet hoc proverbium haud esse profectum ab antiquitate, sed in Zenodoti natum officina.

Index Adagiorum