III. 5. Sapientes tyranni sapientum congressu. xcvii

Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν συνουσίᾳ, id est

Commercio sapientium princeps sapit.

Zenodotus citat ex Ajace Locrensi addens eundem versiculum a Platone citatum esse Euripidis nomine. Certe hujus nomine comperi adductum libro De rep. octavo :

Σοφοὶ τύραννοι τῇ σοφῶν συνουσίᾳ.

Quo magis admiror, quare A. Gellius citet ex Theaeteto Platonis, nisi forte scribarum vitio pro Theage depravatum est Theaeteto, nam et in Theage refertur. A. Gellius libro decimotertio ostendit eundem apud utrumque fuisse, apud Sophoclem in ejusdem nominis fabula et apud Euripidem. Quemadmodum et alii nonnulli versus apud Euripidem inveniuntur, quos eosdem apud Sophoclem et Aeschylum licet invenire. Porro versiculum, quem modo citavimus, Gellius notae vetustatis esse dicit, ut intelligas velut in proverbium abiisse. Atque utinam, quam est graviter simul et eleganter scriptus, tam placeret aetatis nostrae principibus in quos illud fere dixeris :

Μωροὶ τύραννοι τῶν κολάκων συνουσίᾳ.

Index Adagiorum