Adagiorum Chiliades

III. 5Leonis exuvium super crocoton.xcviii

Λεοντῆ ἐπὶ κροκωτῴ, id est Leonis exuvium super crocoton. Cum duo quaepiam copulantur, quorum alterum cum altero nequaquam congruit. Sumptum a Baccho, qui hoc ornatu descendit ad inferos apud Aristophanem, ut veste muliebri delicataque indutus esset eique vesti leonis exuvium impositum gestaret, quo videlicet Hercules creditus formidabilis videretur inferis. Hunc igitur ad eum modum adornatum sic in Ranis ridet Hercules :

Ἀλλ᾿ οὐχ οἷός τ᾿ εἴμ᾿ ἀποσοβῆσαι τὸν γέλων

Ὁρῶν λεοντῆν ἐπι κροκωτῷ κειμένην,

[Ran.] id est

Risum profecto haud sum potis compescere

Crocoton additum leontae conspicans.

Apposite dicetur in monachos quosdam aut scholasticos, qui foris insignia sui instituti portant interius militarem imitantes cultum aut qui vultu tetrico moribus sunt effeminatis.