III. 5. Pithon formosus. lxxxix

Πίθων καλός, id est Pithon formosus. Conveniet, ubi quis per adulationem falso laudatur. Pindarus in Pythiis hymno secundo : Καλός τοι πίθων παρὰ παισὶν ἀεὶ καλός, id est Formosus pithon semper apud pueros formosus. Interpres ostendit sumptum a pueris adulantibus simiae, subinde dictitantibus Καλὸς πίθων. Videtur autem pithon esse diminutiuum hujus dictionis πίθηκος, quasi dicas simiolus. Taxat Pindarus oblique quendam, vel quod ab indoctis laudatus tolleret cristas, vel quod ipse adularetur Hieroni, laudans non laudanda. Est autem φιλαυτία peculiaris huic animanti, adeo ut laudes sentiant et speculis delectentur et suos catulos contrectari gaudeant ipsique suos catulos complexu enecent. Ad gratiam loqui veteres dicebant χαριγλωττεῖν, quo verbo usum Aeschylum in Prometheo vincto docet Athenaeus libro quarto. Eodem referente, qui jucunda potius quam vera loqui studio habebant, ἡδυγλωττεῖν dicebantur.

Index Adagiorum