III. 4. Decempes umbra. lxx

Δεκάπους σκιά ἐστι, id est Decempes umbra est, id est coenandi tempus. Veteres umbris notabant horas diei. Lucianus in Gallo : Συνεχὲς ἐπισκοπῶν, ὁποσάπουν τὸ στοιχεῖον εἴη, id est Assidue observans, quot pedes haberet linea. Olim, qui vocabant ad coenam, designabant, ad quam umbram solarii vellent adesse convivas. Itidem qui vocabantur, ne venirent ante tempus, rogabant, ad quotam lineam esset veniendum. Porro umbra decem pedum erat gratissima parasitis coenae spem faciens, quemadmodum et fumus largior exsiliens e culina. Hujus adagionis usum nullum video, nisi si quis significare volens hominem vehementer edacem dicat illi magnopere placere umbram decempedem aut nihil agere quempiam nisi observare umbram decempedem, quomodo utitur Aristophanes in Concionatricibus :

Σοὶ δὲ μελήσει

Ὅταν ᾖ δεκάπουν τὸ στοιχεῖον,

Λιπαρῶς χωρεῖν ἐπὶ δεῖπνον,

id est

Verum hoc fuerit tibi curae ;

Ubi facta sit umbra decempes,

Ad lautam accurrere coenam.

Ammianus lib. XXIII tradit apud Persas nullam horam praescriptam sumendi cibum praeterquam regibus, sed suum cuique ventrem solarium esse ; et apud Plautum, si satis commemini, parasitus quispiam destomachatur in eos, qui horologiorum usum commenti sunt, cum venter sit optimum horologium. Adagium refertur a Suida.

Index Adagiorum