III. 4. Martis pullus. xxxi

Ἄρεος νεοττόν, id est Martis pullum, vocant ad bella magnopere propensum. Aristophanes in Avibus :

Ἄρεος νεοττός. — Ὦ νεοττὲ δέσποτα,

id est

Pullus Gradivi. — O pulle rector atque here.

Sentit autem de gallo, qui quod omnium avium sit pugnacissimus bellacissimusque, unde et crista et calcaribus armatus est, Marti sacer est. Vel quod is olim fuerit adulescens Marti in deliciis habitus, qui consueverit observare, Marte cum Venere cubante, ne quis deorum interveniret. Deinde cum illo dormiente Sol advenisset Marsque turpiter esset deprehensus, iratus Gallum adulescentem in avem commutavit manentibus etiamnum pristinae naturae vestigiis. Narrat hanc fabulam Lucianus in Gallo. Proverbii meminit et Laertius in vita Diogenis Cynici.

Index Adagiorum