Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2320

III. 4Senem erigere.xx

Γέροντα δ᾿ ὀρθοῦν φλαῦρον, ὃς νέος πέσοι, id est

Erigere durum est, qui cadat juvenis, senem.

Haud facile dediscuntur a senibus vitia, quae pueri didicerint et in omnem inhaeserint vitam. Et tamen in senecta quoque conandum, ut vitiis careamus, quantumvis inhaeserint.