III. 4. Moenia ferrea, non terrea. vii

Plato libro De legibus sexto : Περὶ δὲ τειχῶν, ὦ Μέγιλλε, ἔγωγ᾿ ἂν τῇ Σπάρτῃ ξυμφέροιμην τὸ καθεύδειν ἐᾶν ἐν τῇ γῇ κατακείμενα τὰ τείχη καὶ μὴ ἐπανιστάναι τῶνδε εἵνεκα. Καλῶς μὲν καὶ ὁ ποιητικὸς ὑπὲρ αὐτῶν λόγος ὑμνεῖται τὸ χαλκᾶ καὶ σιδηρᾶ δεῖν εἶναι τὰ τείχη μᾶλλον ἢ γήινα. Id est De moenibus autem, Megille, equidem cum Sparta consenserim, ut moenia videlicet humi deposita dormire sinamus neque hujus rei gratia rursum velimus excitare. Recte quidem et poeticum dictum super his canitur moenia aerea magis ac ferrea esse oportere quam terrea. Proverbio jactatum fuisse videtur et habet veluti aenigmatis figuram. Innuit autem non oportere tutamentum civitatis in moenibus collocare, sed in viris armatis, quorum consensus murorum inexpugnabilium vice civitatem optime tuetur. Alludit autem Plato ad apophthegma Laconicum, cujus meminit Plutarchus. Equidem arbitror et Horatium huc leviter allusisse, cum ait : Hic murus aheneus esto.

Index Adagiorum