III. 4. Nemo malus hoc sciet. vi

Οὐδεὶς κακὸς εἴσεται τοῦτο, id est Nullus malus hoc sciet. Quoties rem egregiam et cognitu dignam significamus. Plato De legibus libro quinto : Ὅσον γὰρ δὴ τὸ νῦν ἐπιταττόμενον ἀγαθὸν ὂν τυγχάνει πάσαις ταῖς πειθομέναις πόλεσιν, τὴν ἑπομένην κατασκευὴν προσλαβόν, κατὰ τὴν παλαιὰν παροιμίαν οὐδεὶς εἴσεταί ποτε κακὸς ὤν, ἀλλ᾿ ἔμπειρός τε καὶ ἐπιεικὴς ἔθεσι γενόμενος, id est Quantum enim bonum sit, quod nunc praecipitur, omnibus rebus publicis, si modo paruerint, ordinem et apparatum adducens, nullus unquam iners et malus cognoscet, quemadmodum veteri proverbio dicitur, verum et peritus et moribus aequis praeditus. Huic confine est, quod idem posuit in Lachete ; Οὐ πᾶσα ὗς τοῦτο εἴσεται, id est Non sus quivis hoc norit. Natum apparet a mysteriis deorum, quae non nisi ab initiatis ac puris cognosci fas erat.

Index Adagiorum