III. 3. Omnis herus servo monosyllabus. xciii

Πᾶς δεσπότης δούλῳ μονοσύλλαβον, id est Omnis herus servo monosyllabum. Heris et potentibus brevissimo tantum verbulo est opus, ut vel annuant vel renuant, ναὶ ἢ οὔ.

Sic volo, sic jubeo, sic pro ratione voluntas.

Servis autem et impotentioribus multis opus est verbis, ut exorent aut persuadeant. Effertur integre ad hunc modum : Πᾶς δεσπότης δούλῳ μονοσύλλαβον, τὸ δὲ ἱκετεύειν μακρόν, id est Omnis dominus servo monosyllabum. At supplicare longum. Adnotatum est a doctis monosyllaba et dissyllaba nomina convenire servis, cujusmodi sunt Μῦς, quo nomine fuit servus Epicuro. Caeterum Athenaeus libro V citat Herodicum, qui contemptus gratia grammaticos appellat μονοσυλλάβους : Γωνιοβόμβυκες, μονοσύλλαβοι, quod in angulis latitent bombicum more quodque de minutiis vocularum tractent. De Lysimacho dixit Demosthenes, ni fallor, regnum ipsius nihil differre a scena comica, quod impendio delectaretur ridicule dictis, eoque ab hoc omneis discedere dissyllabos, hoc est histriones. Notavit enim Bithen et Parin, qui nihil apud illum non poterant, ut Athenaeus libro XIV. Rursus nomina magnatum faciunt polysyllaba, qualia sunt Ariobarzanes et Nabuchodonosor et apud Plautum Polypyrgopolinices et Megalodorus.

Index Adagiorum