III. 3. Ante barbam doces senes. x

Πρὸ τῆς γενειάδος διδάσκεις τοὺς γέροντας, id est Ante barbam doces senes. Cum imberbis majorem natu docet. Est autem figura proverbialis, quod ait Persius ante pilos :

Et rerum prudentia velox

Ante pilos venit, dicenda tacendaque calles.

Hanc prudentiam, quam praecoquam seu praecocem appellant, vulgo non admodum fausti ominis habitam ostendit Apuleius in secunda Apologia, scribens hunc senarium nobilem et celebrem fuisse poetae nescio cujus, neque enim nominat :

Odi puerulos praecoci sapientia.

Nec Fabio placet praecox ingeniorum genus, quod negat ad frugem solere pervenire. Pindarus in Pythiis hymno quinto sic laudat quempiam : Κρέσσονα μὲν ἁλικίας νόον φέρβεται γλῶττάν τε, θάρσος δὲ τανύπτερος ἐν ὄρνιξιν αἰετός, id est Praestantiorem quam pro aetate mentem alit linguamque, audacia vero pernix inter aves aquila.

Index Adagiorum