III. 3Ergini cani.lxxxvi
Ἐργίνου πολιαί, id est Ergini canities. De canitie praepropera, id est quae ante diem legitimum accidit. Erginus filius fuit Clymenis, unus ex Argonautis. Cum autem Hypsipyle, Thoantis Lemniorum regis filia, funerales ludos manibus parentis proposuisset, Erginus adulescens, praeter aetatis rationem jam canus, accessit inter reliquos decertaturus. Irrisus est autem a mulieribus Lemniacis ob intempestivam capitis canitiem et proverbio locum fecit, hoc insignior, quod superatis omnibus athletis pulcherrimam victoriam reportarit. Festivius fiet, si per ironiam dicetur in senes jam canos, qui tamen juvenes etiandum haberi velint, causantes eam canitiem non ex annis, sed e curis aut aliunde praematuram accidisse. Poterit torqueri et in illos, qui aetate juvenes, jam tum ingenio moribusque senem agunt. Et quibus rerum prudentia velox ante pilos venit, ut inquit Persius. Nulla vero res citius accelerat senium quam animi curae, amor, odium, invidentia, metus ac maeror. Huc pertinet illud Theocriticum in Aïta :
[Idyll.] id estΟἱ δὲ ποθεῦντες ἐν ἄματι γηράσκουσι,
Scholiastes adducit consimilem versum ex Odysseae T :Verum quos amor angit, in una luce senescunt.
[Od.] id estΑἶψα γὰρ ἐν κακότητι βροτοὶ καταγηράσκουσι,
Pindarus item in Olympiis :Rebus in adversis venit accelerata senectus.
[Olymp.] id est Nascuntur et in juvenibus viris cani frequenter et praeter aetatis conveniens tempus. Desiderantibus omne tempus longum est :Φύονται δὲ καὶ νέοις ἐν ἀνδράσι πολιαὶ
Θαμὰ καὶ παρὰ τὸν ἁλικίας ἐοικότα χρόνον,
[Epist., I, 17, 3-4] Et hodie praedicant nautae in praesenti naufragii periculo derepente oboriri canitiem.Sic piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum.