III. 2. Album panem pinso tibi. lxxvi

Λευκὴν μᾶζαν φυρῶ σοι, id est Album panem pinso sive tempero tibi. Dici solitum, ubi quis magnarum rerum spes amplas ostendit. Est enim maza panis genus. Porro Graecis album panem in deliciis fuisse locis aliquot testatur Lucianus, nominatim in libello De mercede servientibus : Οὐδ᾿ ὄναρ λευκοῦ ποτε ἄρτου ἐμφορηθείς, id est Ne per somnum quidem unquam albo pane saturatus. Et divus Hieronymus in epistola ad Nepotianum similam inter delicias ponit. Quid prodest, inquit, oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, caricas, piper, nuces palmarum, similam, mel, pistacea ? Ac ne fuisse quidem Romae pistores ad Persicum usque bellum, annis ab urbe condita super quingentos octoginta, testis est Plinius libro decimo octavo, capite undecimo, ubi rationes aliquot arte conditi panis ostendit. Porro quod primum e triticea farina redditur, candidius est ; rursum quod ex hordacea postremum, id magis est album, ut indicat in Problematis Aristoteles sectionis XXI probl. III et VII ejusque rei causam reddit. Graeci panes elegantiores λευκούς appellabant, sordidiores φαιούς, id est fuscos seu nigros. Sic Alexis apud Athenaeum libro tertio :

Λευκοὺς μὲν ὀκτώ, τῶν δὲ φαιῶν τοὺς ἴσους,

id est

Panes quidem albos octo, dein totidem nigros.

Huc pertinet illud Ex jure hesterno panem atrum vorant. Narratur ibidem quiddam non illepidum de Diogene Cynico qui, cum placenta vesceretur, percontanti quid comederet, respondit se panem edere bene confectum. Hoc adjicere visum, ut intelligamus olim miras fuisse delicias in panibus conficiendis. Apud eundem libro quarto describitur convivium Atticum, in quo commemorantur et panes λευκότεροι χιόνος, id est albiores nive.

Index Adagiorum