III. 2. Candidum linum lucri causa ducis. lxxvii

Λευκώλενον λίνον κερδωγαμεῖς, id est Candidulum linum ob lucrum ducis uxorem. In eum quadrat, qui dotis causa ducit vel deformem vel anum. Porro linum vocat uxorem, vel quod apud veteres solae mulieres lineis uterentur vel quod viro alligetur matrimonio et libera esse desinat. Nam linon Graeci nonnunquam usurpant pro vinculo. Λευκώλενος autem Junonis epithetum apud Homerum, ab albis ulnis. Refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum