Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1983

II. 10Sub cultro liquit.lxxxiii

Sub cultro linqui dicitur qui in praesentaneo periculo deseritur. Sumpta metaphora a victima, quae jamjam ferienda sub cultro esse dicitur. Confine illis : Inter sacrum et saxum, Inter malleum et incudem. Horatius in Sermonibus  : Fugit improbus ac me / Sub cultro liquit. [Serm., I, 9, 73] Non admodum abludit hinc Aristophanicum illud ἐν Ἀχαρνεῦσιν

Ὑπὲρ ἐπιξήνου θελήσω τὴν κεφαλὴν ἔχων λέγειν,

[Ach.] id est

Sum paratus verba facere caput epixeno admovens.

Est autem ἐπίξηνον truncus, in quo coqui secant carnes. Est in eadem fabula multus deinde jocus in ἐπίξηνον. Convenit in eos, qui periculo capitis parati sunt affirmare quippiam.