I. 1. Inter sacrum et saxum. xv

Tyndarus apud Plautum, alter e captivis, cum jam proditis dolis esset deprehensus nec haberet, quanam arte possit elabi,

Nunc ego, inquit, omnino occidi.

Nunc ego inter saxum sacrumque sto, nec quid faciam scio.

Apuleius Asini sui libro undecimo : Plurimum ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar. Explicat autem Apuleius allegoriam adagii videlicet alludens ad sacerdotium, cui erat initiandus, et paupertatem saxo duriorem, per quo non suppetebant sumptus. Sumptum apparet ex priscis foederis feriendi ceremoniis, in quibus fecialis porcum saxo feriebat haec interim pronuntians : Qui prior populus foedus rumpet, Jupiter eum feriat, quemadmodum ego porcum hoc lapide ferio. Sed undecumque fluxit adagium, satis liquet dici solitum in eos, qui perplexi ad extremum periculum rediguntur.

Index Adagiorum