I. 2. Piscis repositus. xcviii

Ἀποκείμενος ἰχθυς, id est Repositus piscis, in proverbium abiisse videtur adversus eos, qui nihil servant in posterum. Nam pisces olim in deliciis erant. Et prudentis est e cibis semper aliquid habere sepositum, quo subitum excipiat hospitem, nec Achillem Homericum imitari, ad quem cum accedunt oratores aut Priamus domum inanem ac famelicam offendunt. Videtur autem sic efferendum adagium : Τὸν ἀποκείμενον ἰχθὺν οὐ δεῖ ἐς τὸ μέσον ἕλκειν, id est Piscem repositum non oportet in medium retrahere. Plutarchus in Symposiacis : Ἐγὼ δὲ γελάσας, ἐκεῖνον δέ, εἶπον, ὦ ἑταῖρε, τὸν ἐκ τῆς παροιμίας ἀποκείμενον ἰχθὺν οὐχ ἑλκόμενον εἰς μέσον μετὰ τῆς Πυθαγορικῆς χοίνικος, id est At ego ridens Quin illum, inquam, de quo proverbium fertur, repositum piscem, qui in medium non trahitur una cum choenice Pythagorica. Licebit accommodare ad sermonem aut fabulam per se non admodum venustam, quae tamen iteretur non sine taedio. Conveniet in parcum ac de crastino sollicitum.

Index Adagiorum