I. 2In alio mundo.xcvii
Ὡς ἐν ἄλλῳ κόσμῳ, id est Tanquam in alio mundo. Schema proverbiale est, quo nunc etiam vulgus utitur de iis, qui longe lateque dissident a moribus aliorum aut quibus omnia nova videntur aut qui longe dissiti sunt a patria. Plutarchus in Symposiacis : Τό δε τῶν Ἑλλήνων γένος ἔκφυλον ὅλως καὶ ἄποικον ἡμῶν, ὥσπερ ἐν ἄλλῳ τινὶ κοσμῳ γεγονότων καὶ ζώντων, [Symposiac., 669d] id est At Graecorum genus prorsus alienum ac peregrinum a nobis, velut in alio quopiam mundo natorum ac viventium. Non dissimili figura dixit Horatius in Odis : Quid terras alio calentes / sole mutamus ? [Carm., II, 16, 18] et Macrobius in praefatione Saturnalium : Nisi sicubi nos sub alio ortos coelo Latinae linguae vena non admittet. [Sat., Pr., 1] Alio coeli natum Cum enim coelum sit omnibus commune, figuratum sit necesse est sub alio coelo nasci. Et de campis Elysiis apud Vergilium :
[Aen., VI, 641] Item Claudianus :Solemque suum, sua sidera norunt. Suum dixit tanquam a nostro diversum.
[Rapt. Pros., II, 282] Rursum Vergilius in Bucolicis :Sunt altera nobis
Sidera, sunt orbes alii lumemque videbis
Purius.
[Buc., I, 66] Solet autem hoc usu venire plerisque mortalibus, ut, si quando novi hospites in regionem longule a suo nido dissitam pervenerint, nihil non horreant, non stupeant, non admirentur perinde quasi in alium delati orbem.Et penitus toto divisos orbe Britannos.