II. 10. Multi te oderint, si teipsum amas. xxvi

Πολλοί σέ τοι μισοῦσιν, ἂν σαυτὸν φιλῇς, id est

Multi oderint, si temetipse diligas.

Deterret a fastu proverbium et a philautia ; multis enim displiceat oportet qui sibi nimium placet, contra modestia praecipua favoris et benevolentiae conciliatrix. Suidas ait nymphas fastiditas a Narcisso hoc dixisse, quod modo retulimus. Concinit huic senarius ille :

Λίαν φιλῶν ἑαυτὸν οὐχ ἕξεις φίλον,

id est

Nemo erit amicus, ipse si te ames nimis.

Nulli minus sunt appositi ad mutuum amorem ac benevolentiam quam qui sese vehementer amant.

Index Adagiorum