II. 10. Malorum panegyris. xxvii

Κακῶν πανήγυρις, id est Malorum panegyris. De malis agminatim ingruentibus et invicem sibi succedentibus. Panegyris enim apud Graecos dicebatur solennis ille populi conventus ad ludos festos celebrandos, voce hinc composita, quod festis diebus uniuersi convenirent. Pisides apud Suidam :

Καὶ πάντες ὥσπερ ἐν κακῶν πανηργύρει ἄλλος κατ᾿ ἄλλην συμφορὰν ἐδυστύχει,

id est

Omneis simul malorum ut in panegyre

Alios tenebat aliud infortunium.

Homerus Iliados T :

Ὥς μοι δέχεται κακὸν ἐκ κακοῦ αἰεί,

id est

Tristia perpetuo ut mihi tristibus excipiuntur.

Hipponax apud Athenaeum libro XV :

Ἀνδρῶν, οἳ καὶ νῦν κίθι κακῶν κακὰ ῥαψῳδοῦσι.

Claudicat carmen, sed recta incedet, si tollas καὶ vel νῦν et pro κίθι legas κεῖθι. Ausonius in carmine non ineleganter appellat catenatos labores, quod molestia molestiam excipiat in vita mortalium.

Index Adagiorum