II. 10. Tolle tolle mazam quam ocissime scarabeo. iii

Αἶρ᾿ αἶρε μᾶζαν ὡς τάχιστα κανθάρῳ, id est

Mazam sine mora pone pone cantharo.

Hoc versiculo Aristophanes exorditur Εἰρήνην, quem eruditi proverbii loco referunt. Id usurpare licebit, quoties sordidus cibus immundo convivae apponitur. Quidam ministris panes furfuraceos apponunt ; furfur autem tritici purgamentum est. Unde per furfuraceam mazam cibum alvo redditum innuit. Hinc enim ut nascuntur ita et aluntur canthari, quos Latini scarabeos vocant. Aperit id, cum addit :

Δὸς μᾶζαν ἑτέραν ἐξ ὀνίδων πεπλασμένην,

id est

Mazam alteram da e stercore asini conditam.

Porro maza confectio quaedam erat ex farina et lacte, panem imitans. Simillimum est illi, quod alio posuimus loco : Cyprio bovi merendam.

Index Adagiorum