I. 2. Eurybatizare. lxxxvi

Εὐρυβατεύεσθαι, id est Eurybatizare, est improbis uti moribus. Eurybatus, ex Cercopibus unus, fuit insignitae improbitatis homo. Hujus meminit Lucianus in Pseudomante : Ὑπὲρ τοὺς Κέρκωπας, ὑπὲρ τὸν Εὐρύβατον ἢ Φρυνώνδαν ἢ Ἀριστόδεμον ἢ Σώστρατον, id est Ultra Cercopas, ultra Eurybatum aut Phrynondam aut Aristodemum aut Sostratum. Ultra Eurybatum Neque vero unus dumtaxat hujus nominis fuit, infamis versutia morumque improbitate ; nam et Ephesius quidam Eurybatus fuit, qui cum a Croeso cum multa pecuniarum vi missus esset, ut exercitum contraheret, ad Cyrum defecit, ut auctor est Ephorus. Alii malunt ad Eurybatum referre, qui fuisse perhibetur alter e Cercopibus, ut dixi. Duris ad Eurybatum refert Ulyssis socium. Nicander prodidit Eurybatum quendam Aeginensem fuisse longe versutissimum, scelestissimumque. Neque vero desunt qui dicant hoc nomine furem fuisse quempiam astutia singulari. Is, cum deprehensus captusque servaretur, custodes in convivio animi causa jusserunt, ut ostenderet, quibusnam modis consueverit domos conscendere. Cumque illum initio renuentem, scilicet tanquam invitus facturus esset, rogarent instantius ac vix tandem persuasissent, ille aptatis spongiis ac stimulis ferreisque retinaculis, quas ἐγκεντρίδας Graeci vocant, parietem coepit conscendere. Porro suspectantibus illis et artificii novitatem admirantibus Eurybatus prehenso laqueari per tegulas aufugit, priusquam illi domum circumire potuerint. Atque hunc ad modum delusis custodibus periculum evasit. Meminit hujus et Eustathius in primum Iliados admonens eam vocem ambigue pronuntiari Εὐρύβατον καὶ Εὐρυβάτην, dictum autem παρὰ τὸ εὐρὺ βάζειν, quod late grassaretur. Itaque peculiariter conveniet in eum, qui deprehensus, arte quapiam elabitur.

Index Adagiorum