I. 2. Faciunt et sphaceli immunitatem. lxxxvii

Sphaceli faciunt immunitatem Καὶ σφάκελοι ποιοῦσιν ἀτέλειαν, id est Faciunt et sphaceli immunitatem. Athenis celebratum proverbium de his, qui quovis praetextu quod volunt assequuntur. Natum aiunt ab eventu hujusmodi. Pisistratus tyrannus decimas exigebat ab Atheniensibus eorum, quae in agris provenissent. Itaque cum aliquando obambularet videretque senem quendam in saxis quibusdam, hoc est, loco petricoso, laborantem, rogabat, quosnam fructus inde colligeret. At is, respondens Dolores, inquit, et sphacelos, atque horum decimas exigit Pisistratus. Porro tyrannus admiratus hominis libertatem decimas Atheniensibus remisit. Ea res in vulgi sermonem abiit, etiam sphacelos immunitatem parere. Sphacelus autem morbi genus est, quod ex immodica defatigatione solet accidere. Quidam putant esse tormina articulorum, quidam ossium tabem. Theophrastus libro De causis plantarum quinto demonstrat et plantarum radicibus vitium accidere, quod ab hominum morbo σφακελισμός appelletur. Adagium recensetur a Suida. Hesychius indicat, quemlibet dolorem gravem sphacelum dici.

Index Adagiorum