II. 8. Venter auribus caret. lxxxiv

Γαστὴρ οὐκ ἔχει ὦτα, id est Venter auribus caret. Ubi de pastu agitur, non admittuntur honestae rationes. Attestatur huic senarius ille proverbii vice Graecis celebratus :

Λιμῷ γὰρ οὐδέν ἐστιν ἀντειπεῖν ἔπος,

id est

Contra famem etenim nulla contradictio est.

Celebratur a Plutarcho Gellioque dictum illud Catonis ex oratione quadam, qua dissuasit legem agrariam. Eam sic exorsus est, ut dicat arduum esse ad ventrem verba facere, qui careat auribus. Nec inepte accommodabitur in eos, qui ventris addicti voluptatibus nihil admittunt, quod ventri non sit amicum. Seneca libro III epistola XXI Venter, inquit, praecepta non audit : poscit, appellat. Non est autem molestus creditor : parvo dimittitur, si modo das illi quod debes, non quod potes.

Index Adagiorum