II. 8. Cum pulvisculo. lxxxv

Vel cum pulvisculo dicimus, quoties omnia sic tolluntur, ut nihil fiat reliqui, ne pulvis quidem. Metaphora mutuo sumpta videtur ab iis, qui frumentum ab area converrunt, non sine pulvere. Plautus in Rudentibus :

Converret hic jam me totum cum pulvisculo.

Idem in Truculento :

Quo citius rem ab eo auferant cum pulvisculo.

Simili figura dixit Juvenalis cum erugine pro eo, quod est integre et nulla parte diminutum :

Nunc si depositum non inficietur amicus,

Si reddat veterem cum tota erugine follem.

Eodem pertinet evangelicum illud, quo jubentur etiam pulverem excutere apostoli, id est ne minimum quidem ab eis auferre secum.

Index Adagiorum