II. 8. Mutus magis quam scapha. xliii

Συστομώτερος σκάφης, id est Magis elinguis quam scapha. De iis dici consuevit, qui protper humilitatem conditionis apud praestantiores non audent hiscere. Natum hinc aiunt, quod olim inquilini et hospites alienae reipublicae ludis popularibus in pompa incedebant navim gestantes ; unde, quoties hospitem, non civem significabant, σκάφην ἢ σκαφηφόρον appellare consueverunt. Proinde vulgo sic minitabantur : Ποιήσω σε συστομώτερον σκάφης, id est Reddam tibi os occlusius scapha. Etenim eis, qui in republica vivunt non sua, multa sunt mussitanda ; nam uti non convenit in aliena civitate curiosum esse, ita nec tutum est liberioris esse linguae. Hujus interpretamenti Suidas auctorem citat Theophrastum in opere De legibus. Equidem in plerisque codicibus συντομώτερος scriptum reperio non συστομώτερος. Quae lectio si cui magis arridebit, non reluctabor, nempe ut metu contractum et humilem accipias.

Index Adagiorum