II. 8. Nudus tanquam ex matre. xliv

Γυμνὸς ὡς ἐκ μητρός, id est Nudus ut ex matre. Proverbialis hyperbole de vehementer paupere. Nudissimi enim nascimur ac ne pilis quidem tecti, nedum vestibus, quod non item in caeteris animantibus accidit. Hoc dictum et hodie vulgo nostrati est in ore : tam nudus, quam natus erat. Huic simile quod alibi referetur : Tanquam e naufragio.

Index Adagiorum