II. 8. Quid non fies profectus Arbelas ?. xvii

Τί οὐ γενήσῃ ἰὼν Ἀρβέλας; id est Quid non fies Arbelas profectus ? De eo dici solitum, qui peregre proficiscens ingentia sibi pollicetur fretus gentis ad quam demigrat inscitia barbarieque. Siquidem Arbela Siciliae civitas auctore Stephano, cujus cives male audiebant olim ut stupidi et quibus facile imponeretur. Apud hos igitur etiam contemptus alibi magnum aliquid esse possit. Quanquam est hujus nominis civitas in Perside, cujus meminit Strabo libro XVI. Et Qu. Curtio est oppidum Mesopotamiae Darii copiarum internicione nobile.

Index Adagiorum