II. 8. Bonus e pharetra dies. xviii

Ἀγαθὴ ἐκ τῆς φαρέτρας ἡμέρα, id est Bonus e pharetra dies. De die fortunato dicebatur. Translatum e Scytharum consuetudine, quibus, ut narrat Philarchus, mos erat, ut vesperi, prius quam dormirent, calculum in pharetram immitterent candidum, si forte is dies citra molestiam abiisset, atrum, si secus. Demum ubi quis vita decederet, ejus pharetram proferebant ; in qua si plures candidos calculos reperissent, felicem pronuntiabant, contra, si plures nigros, atque hinc vitae summam aestimabant. Unde proverbio receptum est, ut dicerent bonum diem e pharetra esse, si quid ex animi sententia accidisset.

Index Adagiorum