II. 7. Mutus Hipparchion. xciii

Ἄφωνος Ἱππαρχίων, id est Mutus Hipparchion. Ubi quis repente obmutescit, cum maxime vox illius expectatur, id quod non raro consuevit quibusdam in coetu dicturis evenire, ut subito velut attonitis vox faucibus haereat. Quod aiunt accidisse Theophrasto, homini in circulis alioquin eloquentissimo. In hujusmodi casu igitur fuerit huic adagio locus. Narrant olim apud Graecos duos praecipuos fuisse citharoedos, Hipparchionem et Rufinum. Cum autem in sollemnibus ludis, qui decimo quoque anno apud Juliopolitas agebantur, essent inter se decertaturi, contigit, ut Hipparchion theatri strepitu turbatus obticuerit, eaque res in vulgi jocum abiit. Auctor Zenodotus.

Index Adagiorum