II. 7. Veniat hospes quisquis profuturus est. xxxix

Ξένος ἔλθοι ὅστις ὀνήσει, id est

Veniat qui proderit hospes.

Theopompus citante Zenodoto scribit hoc adagium ex Philippi regis apophthegmate profectum esse. Nam is, ubi Thessalorum civitatem subvertisset et hospites, quos inibi reperit, divendidisset, per jocum dicebat : Ξένος ἔλθοι ὅστις ὀνήσει. Videtur ex oraculo aut poeta quopiam sumptum ; est enim hemistichium carminis heroici. Admonet adagium eorum demum adventum esse gratum, qui commodi quippiam adferunt. Ovidius :

Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,

Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.

Index Adagiorum