II. 7. Vale, carum lumen. xxxviii

Χαῖρε, φίλον φῶς, id est Vale, gratum lumen. Hoc apparet vulgo dici solitum, quoties extingueretur lucerna. Referunt autem ad fabulam non admodum castam, sed docendi causa referendam tamen. Narrant enim anum quampiam, cum nuda libidinari pararet, extinxisse lucernam, ne rugae situsque corporis offenderet, et extinguentem dixisse : Χαῖρε, φίλον φῶς, id est Vale, amicum lumen. Quae quidem verba suspicor hoc magis in vulgi jocum abiisse, quod iisdem utantur in tragoediis exituri e vita, velut Polyxena in Hecuba Euripidis, Iphigenia in sui nominis fabula, Alcestis et Electra aliaeque complures. Tametsi Plutarchus Convivialium quaestiuncularum decade septima, problemate quinto, indicat dictum a quodam, qui amicae prodeunti in conspectum, cum ipse vino opinor caecutiret, Χαῖρε, inquit, φίλον φῶς. Poterit ad varios usus accommodari paroemia. Sive cum nos significamus licentius agere velle. Nox autem tegit omne dedecus et, quoniam juxta Nasonem pudore vacat, accommoda videtur inhonestis ac flagitiosis actionibus, quas eo Lucianus νυκτερινάς appellat. Huc allusit Aristophanes in Concionatricibus, cum mulierem volentem dejicere alvum ita loquentem facit :

Ἢ πανταχοῦ τοι νυκτός ἐστιν ἐν καλῷ;

id est

An vero ubique est hoc honestum noctibus ?

Sive cum relinquimus amicum aut rem interius adamatam, sive cum innuimus mulierem jam marcida forma quaeque non possit nisi per tenebras adamari : Χαῖρε, φίλον φῶς. Aut cum significabimus nobis perisse rem longe carissimam. Siquidem divus Ambrosius in homiliis, quas conscripsit in Evangelium Lucae, refert ad hujusmodi fabulam : Theotimo cuipiam, cum gravi morbo oculorum laboraret, medici interminati fuerant, ne cum uxore rem haberet ; si faceret, prorsus caecitatem imminere. Verum is libidinis impatiens non potuit sibi temperare, quin uxorem amplecteretur. Itaque cum jam medio Veneris calore ferveret et in mentem venisset medicorum interdictum, Χαῖρε, inquit, φίλον φῶς, id est Vale, amicum lumen, nimirum intellegens sese voluptatem eam perbrevem oculorum dispendio emisse. Similis est apud Martialem fabula de Phryge quodam lusco bibone, cui cum interdictum esset a medicis, ne biberet vinum, alioqui nihil visurum, protinus admotis poculis : Valebis, oculo inquit.

Exitum requiris ?

Vinum Phryx, oculus bibit venenum.

Index Adagiorum