II. 6. Ex tua officina. lxvi

Nihil jam hac figura tritius : Ex tua officina, ex aliena officina. Ex nostra officina depromi dicuntur, quae a nobis inventa nostroque ingenio perfecta sunt, ex aliena, quibus ab alio mutuo sumptis utimur ut nostris. Nam officina locus, ubi opifices suas exercent artes. Sumpta metaphora ab iis qui aliena opera in suis vendunt tabernis. Hoc quo longius traducetur ad res animi, hoc fuerit lepidius, ut Hoc consilii quis non intelligat e tua prodisse officina ? Totum hoc negotii tuae fuit officinae.

Index Adagiorum