II. 6. Aetnaeus cantharus. lxv

Αἰτναῖος κάνθαρος, id est Aetnaeus scarabaeus. De magnis et foedis. Aristophanes in Pace :

Οὐκ οἶδ᾿ ὅποι

Εἰσήγαγ᾿ Αἰτναῖον μέγιστον κάνθαρον.

Aetnaeum autem dixit quasi praegrandem, vel quod in Aetna varii maximique scarabaei sint, vel Aetnaeos dixit tanquam instar Aetnae montis maximos. Porro scarabaeus insecti genus, quod e stercore ut nascitur, ita pascitur. Fabulis quoque ante proditum est Aetnam unum e Gigantibus praecipuum complexam fuisse ac servasse, ne cum reliquis periret fulmine. Unde et illud : Οὔτε πῦρ οὐράνιον ἐπ᾿ αὐτὸν ἦλθεν, οὔτε Αἴτνη πιέζει αὐτόν, id est Nec ignis coelestis illum attigit, nec Aetna illum premit. Auctor Diogenianus.

Index Adagiorum