II. 6. Rhodii sacrificium. xliii

Ῥόδιοι τὴν θυσίαν, id est Rhodienses sacrificium. Ubi res jurgiis et verbis male ominatis peragitur. Refertur a Diogeniano. Idem est cum eo, quod paulo superius retulimus, Λίνδιοι τὴν θυσίαν, id est Lindii sacrum. Nam Lindus civitas in Rhodo est, teste Stephano, a qua deductum videri possit Londinum apud Britannos, quam urbem Stephanus Lindonium vocat citatque Marcianum auctorem. Siquidem utraque insula est, Rhodus et Britannia, ac vetus ejus gentis lingua, quae nunc Vualica dicitur, satis indicat eam aut profectam a Graecis aut certe mixtam fuisse. Ne mores quidem admodum dissident a Graecanicis.

Index Adagiorum