II. 6. Rosam, quae praeterierit, ne quaeras iterum. xl

Ῥόδον παρελθὸν μηκέτι ζήτει πάλιν, id est

Ne quaere rursum praeteritam semel rosam.

Ne te maceres desiderio rerum, quae revocari restituique non queunt, velut exactae juventae, formae, virium, fortunae. Nam ut nihil est rosa gratius, ita nihil minus diuturnum. In eundem sensum dixit in Odis Horatius :

Mitte sectari, rosa quo locorum

Sera moretur.

Habent enim rosae suum tempus, sed perbreve. At exquisitius delicati etiam alieno tempore rosam quaerunt. Unde quadrabit et in eos, qui jam ἔξωροι voluptates sectantur, velut si nucibus ludat vir aut amet potitetve senex.

Index Adagiorum