II. 6. Risus syncrusius. xxxix

Γέλως συγκρούσιος. Risum effusiorem Graeci συγκρούσιον vocant, quod hominem quatiat, quem eundem quidam existimant Sardonium esse. Putant autem, et recte putant, hunc risum gravi viro vehementer indecorum esse, propterea quod videatur ab animo impotente proficisci. Siquidem ut turpe est viro gravi muliebri more ejulare, si quid doleat, ita gaudio immoderato in cachinnum effundi parum decorum est. Simili figura Philostratus in Sophistis aliquoties dixit πλατὺ γελᾶν, id est late diductoque ore ridere.

Index Adagiorum