II. 5. Bos adversus se ipsum pulverem movet. lxxviii

Βοῦς ἐφ᾿ ἑαυτῷ κονιεῖται, id est Bos adversus se ipsum pulverem movet (sive festinat), ubi quis ad suum ipsius malum volens lubensque ducitur. Nam boves, ut sunt mansueti, facile se praebent vinciendos neque gravatim obtemperant jugo. Κονιεῖν enim Graecis significat festinandi studio ciere pulverem. Quidam accommodant in eos, qui prudentes ac scientes semet in praevisum periculum injiciunt, bovis in morem, qui sibi patitur injici vincula, quibus ad caedem ducatur. Refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum