II. 5. Caligare in sole. lxxvii

Apud Quintilianum legitur ut eleganter, ita et proverbialiter dictum : Caligare in sole, pro eo, quod est in re clarissima caecutire. Idque solet accidere vitiosis oculis, qui nihil vident in luce quam maxime perspicua, videlicet sensum debilem obruente vi splendoris. Idem evenit noctuis et lusciosis, nam iis lumen pro tenebris est. Non invenuste torquebitur in istos, qui velut obscurum causantur quicquid eruditum fuerit. Quibus tenebricosa est vel Ciceronis oratio, noctem enim in oculis circumferunt, quemadmodum apud Senecam Portius dicebat quendam spinas in pedibus habere, cum se per spinas ingredi quereretur, videlicet ingenii vitium in argumentum conferens : At pedes, inquit, tui spinas habent, non locus. Itidem isti noctem, qua se praedicant offendi in bonis auctoribus, in oculis secum adferunt, non in libris reperiunt.

Index Adagiorum