II. 4. Vivum cadaver, vivum sepulcrum. iii

Ἔμψυχος νεκρός, id est Vivum cadaver, proverbiali figura dixit Sophocles in Antigone :

Οὐ τίθημ᾿ ἐγὼ

Ζῆν τοῦτον, ἀλλ᾿ ἔμψυχον ἡγοῦμαι νεκρόν,

id est

Hunc ego vivere

Haud arbitror, vivum at cadaver judico.

Refertur apud Athenaeum libro duodecimo. Euripides in Aeolo apud Stobaeum :

Φεῦ φεῦ, παλαιὸς αἷνος ὡς καλῶς ἔχει·

Γέροντες οὐδέν ἐσμεν ἄλλο πλὴν ὄχλος

Καὶ σχῆμ᾿, ὀνείρων δ᾿ ἕρπομεν μιμήματα,

Νοῦς δ᾿ οὐκ ἔνεστιν, οἰόμεσθα δ᾿ εὖ φρονεῖν,

id est

Heus heus, vetustum ut recte habet proverbium :

Nil aliud atque turba nos senes sumus

Umbraeque, verum serpimus imitamina

Insomniorum, caeterum mens haud inest,

Quanquam videmur sapere nobis adprobe.

In eos dicetur, qui sic vivunt, ut nihil dignum vita agant. Lucianus senem decrepitum ἔμψυχόν τινα τάφον, id est vivum quoddam sepulcrum appellat. Huc pertinet etiam illud mimi cujusdam. Laberii, ni fallor, apud Gellium :

Similis sepulcris nil nisi nomen retineo.

Index Adagiorum