II. 4. Fumi umbra. ii

Καπνοῦ σκιά, id est Fumi umbra. Proverbiali hyperbole id dixit antiquitas pro re qualibet vili. Sophocles in Antigone : Τὰ δ᾿ ἄλλα καπνοῦ σκιᾶς / οὐκ ἂν πριαίμην, id est Reliqua fumi umbra non emerim. Cum omnis umbra res quaedam est inanis, tum vero fumi umbram poene dixeris umbram umbrae. Extat et hoc apud Aristophanem. De hoc alias non nihil attigimus.

Index Adagiorum