II. 4. Nemo bene merito bovem immolavit praeter Pyrrhiam. i

Οὐδεὶς εὐεργέτῃ βοῦν ἔθυσεν ἀλλ᾿ ἢ Πυρρίας, id est Nemo bovem immolavit bene merito nisi Pyrrhias. Hoc proverbio quondam utebantur, si quando quis extitisset homo insignite gratus, qui beneficium acceptum ampliter repensaret. Plutarchus in Quaestionibus Graecanicis, unde sit natum adagium, enarrat ad hunc modum : Navis quaedam piratica appulit ad insulam Ithacensem, in qua forte fortuna senex quidam erat una cum cadis fictilibus plenis pice. Pyrrhias quidam, Ithacensis, ut opinor, negotiator, senem dato precio redemit a piratis, non ob id, quod eo sibi foret opus, sed partim quod misertum esset senilis fortunae, partim hominis oratione persuasus. Emit autem una cum sene cados illos picarios, idque auctore sene. Deinde profectis piratis, quo Pyrrhiae gratiam referret senex, quod non ob lucri cupiditatem, sed ob benevolentiam sese liberum fecisset, indicavit in cadis multam pecuniae vim, pici admixtam, abditam esse. Qua reperta cum Pyrrhias derepente dives esset reditus, cum magnifice collaudavit senis erga sese gratitudinem, tum eidem bovem immolavit officii praemium. Atque hinc re jam pervulgata natum proverbium de gratia prolixe relata. Veteres enim regale sacrum et magnificum opiparumque convivium βουθυσίαν appellabant. Accommodabitur recte proverbium et in vulgatam mortalium ingratitudinem, adeo ut vix unum reperias, qui meminerit officii. Non abludit hinc exemplum Evangelicum, quo e decem lepra Christi beneficio liberatis unus dumtaxat reversus est, qui gratias egerit.

Index Adagiorum