II. 3. Justitia in se virtutem complectitur omnem. lxxiii

Ἐν δὲ δικαιοσύνῃ συλλήβδην πᾶσ᾿ ἀρετὴ ᾿στιν, id est

Justitia in se virtutem complectitur omnem.

Aristoteles cum alias, tum libro Moralium Nicomachiorum quinto versum hunc ut proverbialem refert. Extat autem in Eligiis Theognidis. Chaeremon bonorum omnium summam prudentiae tribuit ; cujus hic versiculus citatur a Graecis :

Ὁ γὰρ φρονῶν εὖ πάντα συλλαβὼν ἔχει,

id est

Cuncta universim, qui sapit recte, obtinet.

Et Socrates putavit omneis virtutes esse scientiam. Id Aristoteles ita discutit, ut fateatur esse verum nullam virtutem esse absque prudentia, neget tamen omnem virtutem esse prudentiam, cum sint habitus distincti. Sed justitia frequenter accipitur non pro specie, sed pro genere, quemadmodum et in sacris literis justus dicitur, qui caret omni vitio.

Index Adagiorum