II. 3. Mendacem memorem esse oportet. lxxiv

Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quarto sententiam hanc proverbii vice citat : Mendacem memorem esse oportere. Item Apuleius in Apologia magiae secunda : Saepe, inquit, audivi non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere. Divus Hieronymus : Oblitus veteris proverbii, mendaces memores esse oportere. Satis liquet adagii sensus, nempe perdifficile esse, ut, qui mentitur, semper sibi constet, nisi sit summa memoria. Est autem fictarum rerum memoria non paulo difficilior quam verarum. Proinde plerumque deprehenduntur hoc pacto mendaciorum architecti, dum obliti, quae prius dixerint, diversa a superioribus loquuntur. Sic deprehenditur apud Terentium Davus, sic Psyches Apuleianae commentum a sororibus sentitur.

Index Adagiorum